Latin
Book 10, Letter 33
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10.33
Unproofread scanNot analysed yet
Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem dirigentes, congruum fuit magnitudini vestræ per eos salutiferos apices destinare, ut ill amni parte vestra beneficia mererentur, cmn nostrae deportarent collocutionis affectum. Et ideo epistolarem gratian vestris meritis exhibentes, speramus ut apud; clementissimi imperatoris animos eis vestra prudentia suffragetur: quia sic sunt justa quæ petimus, ut omnium sapientium mereantur adnisum. Facile enim a vobis debet corrigi quod non decuisset admitti. Sed potestis omnia gratanter, omnia placabiliter ordinare, quia dulcior sotct esse gratia post amaritudines expiatas. Refugere vos enim potuisset ignotus: ego autem, qui ornatum reipublicæ vestræ vidi, qui tut nobilium corda procerum cognovi, non Ine desidero a piissimi prinicipis gratia dividere, si in me velit quon sunt justa cogitare. Nam si alter offensam meruit, ego debeo gratissimus haberi, qui odioso cum viudicta successi. Yestros animos sum secutus; præmia mihi fuerant reddenda, non læsio. Et ideo non negetur gratia, cui nulla penitus sunt imputanda; atque ideo sepultum sit odium cum morte peccantis. Nam etsi de vobis aliquid minas forte mereantur, Romana libertas cogitetur, quae per bellorum tumultus ubique concutitur. Pauca dixisse sapientiæ vestræ sufficiat, quia in alto pectore protenditur quod consideratura semper augetur.