Latin
Book 10, Letter 34
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10.34
Unproofread scanNot analysed yet
Si sacerdotibus etiam ignotis bonorem debemus. qnanto magis illis quos amabili veneratione conspexi mus? Aliter enim requirimus notum, et aliter appel lamus incognitum. Visorum major semper affectua est, dum gratissime retinetur qui assiduo et suavi, sennone conjungitur. Et ideo per harum porlitores. legatos nostros, quos att serenissimum principem destinavimus, sanctitati vestræ præsentamus debita venerationis obsequium: sperantes ut pro nobis orare dignemini, et, ubi usus exegerit, solatia vestra reperiant, quia necesse est nt berle velitis quos vobis religione junctos esse cognoscitis.