Latin
Book 10, Letter 8
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10.8
Unproofread scanNot analysed yet
Ita nos gratia vestrae pietatis oblectat, ut quidquid ad decorem nostrum potest proficcre, libenter a vestris velimus partibus postulare: quia talia vobis [ma. et Ac. ,nobis] Divina tribuerunt, ut et vos ejus affluenter muneribus abundetis, et sperantibus benigno animo quae sunt necessaria concedatis. Et ideo mansuetudinem vestram reverenter salutans, harum portitorem illum ad excellentiæ vestræ beneficia deslinavi, ut marmora, vel alia necessaria, quæ quondam Calogenitum comparare feccralnus, per præsentium [Ac. ,pium] portitorem ad nos pervenire, Domino favente, jubeatis; ut cognoscamus nos a pietate vestra revera diligi, quorum facitis vota compleri. Vestra enim gloria est noster ornatus, quando vos præstitisse cognoscitur quod nostris laudibus applicatur. Decet enin ut et orbis iste Romanus juvamine vestro resplendeat, quem amor vestræ serenitatis illustrate