Latin
Book 10, Letter 9
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10.9
Unproofread scanNot analysed yet
Æquum est, sapientissime imperator, ut illanobis libenti animo faciatis impendi, ad quæ si essemus desides, a vestra potius clementia deberemus hortari. Vobis enim gratum esse non dubium est quidquid per nos ad Italiæ decorem contigerit expediri: quia laudibus vestris jure proficit, quando videtur crescere quod ad nostrae reipublicæ potest gloriam pertinere. Quapropter exhibens principatui vestro reverentissimum salutationis affectum, harum portitorem ad illa direximus emibenda, ad quae quondam Calogenitus fuerat destinetus; ut, etsi persona rebus humanis subtracta est, beneficia tamen vestra ad nas, Deo juvante, perveniant, ne cassetur desideriumuod convenienter est de vestra præsumptione securum [ed. ,secutum].