Latin
Book 11, De Primicerio Singulariorum Qui Egreditur
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11-19
Unproofread scanNot analysed yet
Decet palmæ præmia consequi, qui sacramentis militaribus videntur esse perfuncti, quia diutinus labor sibi vindicat quod inexperta vii potest invenire nobilitas. Et ideo, quoniam Urbicus primiceriatus sui noscitur tempora peregisse, inter domesticos et protectores sacram purpuram adoraturus accedat a; ut, venerandis clarificatus aspectibus, militaribus escubiis se gaudeat liberatum.