Latin
Book 11, De Primicerio Singulariorum Qui Accedit
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11-20
Unproofread scanNot analysed yet
Adest militaribus obsequiis integritas judicantis, quia gratanter exsolvit quod deberi juste cognoscit. Quapropter Pierius,primicerium singulariorum se nostra auctoritate cognoscat effectum. Si qua sunt talia, fiducialiter suggerantur; quia non est hæsitationis metus, ubi non est judicis venalis auditus b.