Latin
Book 11, Delegatoria
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11-23
Unproofread scanNot analysed yet
Si Olympiaci currus agitator -rapit præmia post labores, si ferarum certamen inhonestum velociter solet coronare victores, quam celeritatem remunerationis merebitur, a quo laudabiliter militiæ sacramenta peraguntur? Cur enim agentium in rebus miles officii post tot laboris incerta aliquid patiatur ambiguum. qui crebris actionibus excubando, idco principis nomen habere promeruit, quia militiæ sacramentis cæteros antecellit? Observabit enim jugiter imperialibus jussis, et ut revcrenHam prætorianæ sedis extolleret [Ac. ,excelleret], tunc ad ejus venit obsequium, quando vocabulum caepit habere præcipuum. Tales ergo tardare, piaculum est, quia post palmam nemo dilatus est. Votivum non potest dici quod tristis suscipit. Gravamina nulla metuant absoloti, ne portus hoc ingerat liberis quod faccre potuit procella vexatis. Quapropter experientia tua de illa provincia, ex illatione tertia, fiscalium tributorum. solidos, quos principi Augustorum [id est, agentium in rebusj provida deputavit antiquitas, sine aliqua dilatione persolvat, quos noveris tertiæ decimæ indictionis (Anno Christi 555) rationibus imputandos. Sed cave venales moras a, declina damnosa fastidia; ut qui desideras similia consequi, exemplum tibi noli videaris intulisse dispendii. Quapropter poscentem ratione [Gr. ,ne] submoveas, si te actionis tuae qualitate constringas [Ac. ,constringat]. Honorabiles quidem a cunctis habendi sunt velcrani, sed ab his maxime qui militiae labore detinentur. Tibi ergo præstas quod parcis alteri, quando indemnitas prioris lucrum potius fit sequentis.