Latin
Book 11, Antiano Suggerente Dictum Est
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11-22
Unproofread scanNot analysed yet
Petitionem tuam retinebit officium, donec consensum sequentium, dum facultas fuerit, inquiramus: quia uni incaute creditur quod est a plurimis asserendum. ite omnes provecti. Estote cuncti feliciter approbati. Nil sustinuistis dubium, dum omne judicium habeatur incertum. Sola nos alpha complectitor, ubi ea littera non timetur. Sic enim unusquisque proprio usus est voto, tanquam de alieno non pependisset arbitrio.