Latin
Book 11, secus fecerit, in eum sex solidorum mulctam etstuarium supplicium decernit
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11-3
Unproofread scanNot analysed yet
Si otiosi populi urbium singularum sub preliorum justitia continentur, quanto magis debet laborantibus subveniri, ne utilitas commeantium saucietur discrimine fortuitorum! Et ideo susceptio transeuntium requies debet esse curarum; ne quod ad levamen inventum esse constat, detestabile potius gravamen infligat. Recipiatur hospes ad pretia definita; iniquitatem non patiatur avaram, qui iuvitatur ad gratiam, quoniam turpis accusatio [Ac. ,occupatio; Niv. et Ga. ,aucupalio] est, terrere enormitate pretii, et susceptione blandiri. Prædoni similis est, qui sub iniqua cupit voluntate distrahere; utrosque enim constat aliena vene diripere, et constderationem justitiæ non habere. Nescitis quanta pussitis acquirere moderati9 Ultro ad commoda vestra veniunt, qui vos temperanter agere posse cognoscuot. Nullus ergo se æstimet, quod est familiare semper absentium, longinquitatis oblivione defendi, quando ad nos veniunt quotidie qui vestra mercimonia patiuntur. Cavete potius damna multorum, qui lucrorum aviditates appetitis. Sex enim solidorum dispendium se noverit sustinere, et laceratione corporis affligendum, si quis aliter vendendum esse crediderit, quam miles noster in rem directus pretia cum civibus atque episcopis iocorum, habita deiiberatione, censuerit. SuHicere enim debent omnibus honesta lucra de civibus, ne obsessa potius videantur itinera esse latronum.