Latin
Book 11, Letter 13
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.13
Unproofread scanNot analysed yet
Honestum nimis et necessarium videtur esse negotium, pro securitate Romanæ reipublicæ pio principi supplicare, quia convenit a vobis expeti quod nostrae possit proficere libertati. Nam inter cætera bona quae vobis singulariter Divina tribuerunt, nihil gloriosius probatur accedere, quam quod vos cognoscitis ubique posse praestare. Rogamus ergo, clementissime imperator, et de gremio curiæ duplices sendimus manus, ut pacem vestram nostro regi firmissimam præbeatis; nec nos patiamini abominabiles fier,qui semper de vestra concordia videbamur accepti. Romanum siquidem nomen vos comloeodatis, si nostris dominis benigna conceditis. Gratia vestra nos erigit ac tuetur; et hoc mereri cognoscimus, quod de vestra mente sentitur. Quietem ergo Italiae foedera vestra componant; quia tunc amari possumus, si. per vos dilectio votiva copuletur. Cui rei si nostrae preces adhuc non videntur posse suOicere" æstimate patriam nostram in baec precatoria verba prorumpere: Si tibi aliquando grata fui, ama, piissime principum, defensores meos. Qui mihi dominantur, tibi debeant esse concordes; ne incipiant talia in me facere, quae a votis tuis cognoverint discrepare. Non mihi sis causa crudelis exiLii, qui semper vitaegaudiapræstitisti. Ecce alumnos meos sub tua pace geminavi, ecce civibus ornata resplendui. Si me lædi pateris, ubi jam nomen tuæ pietatis ostendis? Quid enim pro me nitaris amplius agere, cujus religio, quae tua est, cognoscitur sic florere? Senatus meus honoribus crescit, facultatibus indesinenter augetur. Noli per discordiam dissipare quod deberes per bella defendere. Habui multos reges, sed neminem hujusmodi litteratum [ed. ,litterarumJ; babui prudentes viros, sed nullum sic doctrina et pietate pollentem. Diligo Amalum, meis uberibus enutritum, virum fortem mea conversatione compositum, Romanis prudentia charum, gentibus virtute reveren-- dum. Junge quinimo vota, participare consilia; ut tuæ gloriæ proficiat, si mihi aliquid prosperitatis accedat. Noli me sic quærere, ut non valeas invenire. Tua sum nihilominus charitate, si [Ac. ,sed; Nir. et Ca. ,sicj nullum facias mea membra lacerare. Nam si Libya meruit per te recipere libertatem, crudele est Ine amittere quam semper visa sum possidere. Impera motibus iracundiae, triumphator egregie. Plus est quod generali voce petitur quam si vester animus cujuslibet ingratitudinis offensione vincatur. Hæc Roma loquitur, dum vobis per suos supplicat senatores. Quod si adhuc minus est, beatorum apostolorum Petri atque Pauli petitio sanctissima cogitetur. Nam qui securitatem Romanam saepe defeltdisse probantur ab hostibus, quid erit quod rorum meritis vester non tribuat principatus! Sed ut omnia reverentiæ vestræ congruere videantur, ilium virum venerabilem, legatum piissimi regis nostri ad vestram clementiam destinatam, preces nostras credimus porrigendas; ut tam multi [alii, multa] debeant efficere, quæ vel singuli poterunt apud pios animos obtinere.