Latin
11.1 to 11.17
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Præfationis auxilium ex contrarictate nascitur clerumque actionum, quando illud opitulatur scriptori, quod potuit impedire cogitantem. Quæ res etsi lau:les adhnil. clementer tamen veniam tractata concedit: quia quod constat otiosos debere, nemo potest occupatos exigere. Quapropter administrator amplissimus si vacasse credatur, opprobrium est; cujus etiam secretum dicitur, quod tumultuosis actiouibus verberatur. Sed vix nobis aliquid praestabit ad effectum ducta probatio, quando et occupati fuisse credimur, et male scribere minime debuisse judicamur. Nam multo satius est vitiosa tenebris occulere, quam culpanda praesumpta importunitate vulgare. Verum hoc mihi objicere poterit otiosus, si verbum improvida celeritate prujeci, si sensum de medio sumptum non ornaverim venustate serluonum, si præcepto veterum non reddiderim propria personacum: occupatus autem, qui rapitur diversitate causarum, cui jugiter incumbit responsum reddere, et alteri expedienda dictare, non me addicere poterit, qui se in talibus periclitatum esse cognoscit. Facile enim absolutor est alieni conscius sui: neque in illis semper valemus, quae interdum posse judicamur. Argutum mventum lætum fundit ingenium, tepentia dicta ntens concipit occupata. Aliquando acutum jugiter decet esse compositum, quia dicendi ars in nostra sita potestate cognoscitur, alacritas mentis die vinis tantum muneribus applicatur. Remanet itaque ad excusandum brevitas insperata librorum, quam nemo purgat diutius, nisi qui bene creditur esse aicturus. Sed ne quis forsitan possit offendi quod in praetoriano cuhnine constitutus sic omnimodis actioso pauca dictaverim, accipiat viri prudentissimi Felicis præsomptione factum, cujns participatus sum in omni causa consilium. Etenim vir primum est morum sinceritate defæcatus, scientia juris eximius, verborum proprietate distinctus, senilis juvenis, altercator suavis, mensuratus eloquens; qui necessitates publicas eleganter implendo, ad favorabilem opinionem suo potius labore perduxit. Alioqui tantis causarum molibus oneratus, aut impar esse potui, aut forte arrogans inveniri. Sed melius, quod ejus fatigatione recreatus sic regalibus curis adfui, ut non potuissem in arduis rebus deficiens approbari.