Latin
11.18 to 11.36
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.18-36
Unproofread scanNot analysed yet
Duos itaque libellos dictationum mearum de præfecturæ actione subjunxi; ut qni decem libris ore regio sum locutus. ex persona propria non haberer incognitus: quia nnnis absurdum est in adepta dignitate conticescere, qui pro aliis videbamur plura dixisse. Sed postquam duodecim libris opusculum nostrum desideralo fine concluseram, de animæ substantia, vel de virtulibus ejus, amici me disserere coegerunt; ut per quam multa diximus, de ipsa quoque dicere videremur. Modo parcite diserti, favete potius inchoantes; nam si nihil mereor eloquentiae munere, considerandus sum potius ex oniciosissimo labore; qui, tantis reipublicæ necessitatibus occupatus, sic vacare potui sub urentibus curis, si me gloriari contigisset fluminibus Tullianis. Nam ipse quoque fons eloquentiæ a, cum dicere peteretur, fertur excusasse, quod pridie non legisset. Quid jam aliis accidere poterit, si tanta laus facundiae auctorum visa est beneficia poslulare? Ægrescit -profecto ingenium, nisi jugi lectione reparetur. Cito expenduntur horrea, quæ assidua non fuerint adjectione fulcit. Thesaurus ipse quam facile profunditur, si nullis iterum pecunnis compleatur? Sic humanus sensas, cum alieno non farcitur [F orn. ,sarcitur] invento, cito potest attenuari de proprio. Si quid autem in noba rcdolel, studiorum flos est; quod nihilominus marcidum redditur, si a matre lectione carpatur. Illic enhn potest esse lætissimum, unde docetur et Datum: quando omnia in origine sua plenissime vivunt, quæ necduO) a naturalibus sinibus [ed. ,finibus] auferuntur. Proinde veniae magna pars est, si scribimus non vacantes, si legimur non tegentes. Sed jam removeamur ab excusationis voto, ne magis olfendat nimis affectata defensio.