Latin
11.26 to 11.58
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.26-2-58
Unproofread scanNot analysed yet
tequam incurrat necis exitus, a supernis probatur abscissus. Primum pedor ille, collega catenarum, abominabili mærore discruciat; auditum alieni gemitus et lamenta conturbant; gustum jejunia longa debilitant; tactum pondera prementia defatigant d; lumina diutinis tenebris obtusa torpescunt. Non est unum clausis exitium; multifaria morte Perimitur, qui carceris squalore torquetur. Nunc ergo reos de Averno tuo victuros enline; redeant ad superos, qui ex magna parte inferos pertulcrulIL; atria tua vacuitatibus impleantur. Locus ille perennium lacrymarum quondam tristes incolas perdat. Non sunt indc qui læti sunt; qui tunc profecto habebit graHam, si ciesertus appareat. Exile, inclusi, vicina morte semper pallentes; redite ad lucem, quos caligantes tenebræ possidebant, nihil amplius optata morte passuri, nisi quod adhuc potcratis occidi. Sed vos, qui nulla debetis ambitione jam decipi, delicta relinquite cum catenis, dierum beneficiis absoluti. Vivite nunc honeste, qui didicistis superstites mon. Cognoscite quam beneficialis sit bona conversatio; altera contulit teterrimum carcerem, hæc novit splendidam tribuerc libertatem; ista præstabit ut velitis vivere, illa dedit ut eligerclis jam pcrirc. Si leges astringunt, ulterius vos nullus includit. Secreta pavescite, ad forum sine trepidatione venite. Ilia ustc rcfugi. tis, per quae tristia pertulistis. Mirentur vos liberos. qui viderunt reos. Odisse debetis, quod vos tradidit neci. Pecora ipsa vitare norunt, quæ se læsisse cognoscunt; itinera illa non repetunt, ubi in foveam corruerunt. Tenaces laqueos avis capta declinat, hærentem viscum alis suspecta non insidet. Pisceus lupus arenis se mollibus, ut plumbati lini insidias evadat, immergit: cujus ut superducta retia ejus tergum frustra dirasrrint, alacer iu undas exsilit, et vitati periculi gaudia liberatus agnoscir. Scarus csca pellectus, cum junceum carcerem cæperit introire, mox ut ad se exitium sunm invitatum fuisse cognoverit, in caudam labitur, paulatim se ab angusVo subducens.