Latin
Book 11, Letter 4
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.4
Unproofread scanNot analysed yet
Secure vobis, Deo juvante, opinionem nostram credimus, cujus conscientiam per causarum varios usus longa relate probavimus. Nam si in advocationis studio justitiæ claritate fulsistis; quid nunc, provecti all consilia nostra, facietis? Crescit enim in illo meritum, cui majus datur officium, quando jam habendus est in judicum partem, qui meruit aulicis potestatibus assiderc. Ornentur ergo subsellia, cujus ore fora tonuerunt. Absens adhære nostro lateri, pleniorcm laudem inde sumpturus, quia integrum tibi reputabitur quod bene ordinaveris solus. Hanc coram positns mecum curam participaveris et gloriam: nunc autem tibi tantum cogimur debere quidquid inde (præestante Deo) laudis potuerimus accipere. Quapropter officium Uhi observare cen-emus quod nostris jussionibus obsecundat; præceptis etiam tuis pro publicis utilitatibus justissime designatis præcipimus obediri, quatenus et tibi sit pro publica utilitate mittendi fiducia, et nullus te contemnendi sumat audaciam. Si quos etiam fidejussoribus committere necessarium æstimaveris, confidenter assume, quia illud magis relevare potest animum nostrum, si aliquid per vos cognoscamus ilupletulu. Præsenti enim sola verba præstares, nunc antem facta potius debentur absenti. Consilium quippe tantæ sedis ingens est proculdubio fama meritorum. Sed considera quid exigatur cui tale nomen imponitur. Labor vester procuret mihi omnium quietem. Scitis quæ turpia neglectus intulerit. Scopulus vitandus est, ubi alter offendit. Sed hoc vos monere mea potius curiositas quam vestri diffidentia tacit. Nam omnia vos illa agere credimus, quae (juvante Dco) famæ nostræ et reipublicæ utilia esse judicalnus.