Latin
Book 11, Letter 5
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.5
Unproofread scanNot analysed yet
Gaudere vos quidam in cis credo quæ charitatem vestram optasse dijudico; nam ipsius qnodammodo res agitur, cujus in alterum vota complentur. Scd hinc intelligo anticluæ amicitiæ fructum, quæ venustate felicior est, in suavissimi saporis emanasse dulcedinem, si prius Romanæ civitatis copiam per cos quorum interest, tanquam munus eximium, nostris hospittis offeratis. Ideo enim peregrinationis incommoda, ideo tot angusta cogitationis intravimus, ut populus ille, antiquis delectationibus assuetus, beatissimis regnantium temporibus, explosis necessi. taLibus, perfruatur. Procul enim sit ut a'iquo illius civitatis esuriente satiemur. Illorum (quod absit) in- Jigentia, nostra penuria est. Quid plura? læti esse non posaulnus, nisi et illos gaudentes communiter audiamus. Atque ideo tanta vivacitate incorrupta species frumenti congregetur, ut panis inde coctus non horrori, sed deliciis videatur esse propositus. Ponderatio justa servetur. Vincant copiæ mentium desideria. Non putatur: bundare quod quæritur. Fugite scelerata lucra, vitate nefanda compendia. Quidquid ibi male præsumitur, in tnei animi læsione grassatur. Nemo putet veniale, quod in ista tentaverit parte præsumere. In nobis facilius consentimus clcedi, quam Romanorum utilitates patiamur immjnui: non ut favorem, plausumque popularem, sed ut (juvante Domino) meum in illis compleam dilectionis arbitrium. Cives siquidem omnes fovendi sunt, sed Romani aliquid plus merentur. Urbs ornata tot eximiis senatoribus, beata tam nobilibus populis. laudes debet nostrorum principum personare, quas homo nationis exteræ se miretur audiisse. Nam juste se illic extollit lætitia popularis. quæ dominos cognoscitur habere viclores. Quapropter impendendum est quidquid fides, quidquid magna potest exhibere cautela. quia illud vere nostrum est commodum, quod illorum mihi procurat affectum. Lætentur præsentibus gaudiis, qui erant de nostra actione suspensi: illorum me desideria, illorum me vota juverunt. Et hoc mihi apud rerum dominos proruit, quod ab eis universaliter audiebatur optari. Agite nunc ut amor iste, juvante Domino, perseveret, quia eos amplius in reliquum credo facere, quod se in me feliciter sentiunt inchoasse. Abundantiam nunc petamus communibus votis: supernae misericordiae humiles supplicemus, ut primum nobis salutem dominorum clementia divina concedat. Cæterum proventum quem præstiterit non negligentia diminuit, non venalitas ulla subducit. Fidem ineam prollliuo, sed cum ipsis Divinitatis dona sustineo; cautelau. offero, turpia fraudulentissinlæ nundinationis excludo. Ipsi autem in Domino de promerita ubertate glorientur-