Latin
15.1 to 15.23
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 15.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Scyllacium prima urbium Brutiorum, quam Trojac destructor Ulysses creditur condidisse, irrationabiliter dicitur praesumentium nimietate vexari, quod nobis praesidentibus non oportuisset assumi: quia laesiones ejus cogimur plus dolere, dum patriotica nos probatur affectione contingere. Civitas supra sinum Adriaticum constituta, in modum botryonis pendet in collibus; non quod difiicili ascensione turgescat, sed ut voluptuose campos virentes et cxrula maris terga respiciat. Hæc nascentem solem ab ipsis cunabulis intuetur, ubi ventura dies pon præmittit auroram: sed mox ut oriri cœperit, lampadem suam vibransfulgor ostendit. Gaudentem respicit Pliocbum: propria illic luminis claritate resplendet; ut ipsa magis solis putetur esse patria, Rhodi opinionc superata. Fruitur luce perspicua: aeris quoque temperatione dolata, apricas hiemes, refrigcraLas senlit xstates; et sine aliquo mœrore transigitur, ubi infesta tempora non timentur. Hinc et bomo sensu liberior est, qnia temperies cuncta moderatur. Patria siquidem fervens leves eflicit et acutos, frigida tardos et subdolos; sola temperata est, quae mores bominum sua qualitate componit. Hinc est quod antiqui Athenas sedem sapientium esse dixerunt, quae aeris puritate peruncta lucidissimos sensus ad contemplativam partem felici largitate præparavit. Nunquid enim tale est corpori aquas coenosas sorbere, quale perspicuitatem dulcissimi fontis haurire? Sic animæ vigor oneratur a, dum spiritu graviore comprimitur. Subjacemus enim necessario talibus rebus, quando nubilo tristes efficimur; et iterum naturaliter ad serena gaudemus, quia coelestis animæ. substantia ad infecta quæque et purissima lætatur. Fruitur marinisquoque copiosa deliciis, dum possidet vicina quæ nos fecimus claustra Neptunia. Ad pedem siquidem Moscii montis saxorum visceribus excavatis fluenta Nerei gurgitis decenter immisimus. Ubi agc men piscium, sub libera captivitate ludentium, et delectatione reficit animos, et admiratione mulcet obtutus. Currunt avidi ad inanus hominum; et antequam cibi fiant, escas expetunt. Pascit homo delicias suas;