Latin
15.24 to 15.35
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 15.24-35
Unproofread scanNot analysed yet
et dum habet in potestatem quod capiat, frequenter evenit ut repletus omnia derclinquat. Spectaculum quoque pulchre laborantium non adimitur in civitate sedentibus. Cernuntur affatim copiosæ vindemiae: arearum pinguis tritura conspicitur, olivarum quoque virentium vultus aperitur. Non egct aliquis agrorum amoenitate, cui datum est de urbe cuncta conspiccre. Hoc quia modo non habet muros, civitatem credis ruralem, villain judicare possis urbanam; et inter utrumque posita, copiosa noscitur laude ditata. Hanc dum frequenter invisere desiderant commeantes, dum tædia laboris refugere cupiunt, amoenitate civitatis in paraveredorum et annonarum praebitione propriis cives fatigantur expensis. Quapropter ne Lxdat urbem amoenitas sua, aut res praeconii fiat causa dispendii, paraveredorum et annonarum praebitionem, secundum evectiones concessas, inassem publicum constituimus imputari: pulveratica quoque judicis funditus amputantes, trium tantum eliam dierum præsulibus annonas praeberi secundum vetera constituta decernimus, suis expensis facta tarditate vecture. Leges enim administrantes, remedio, non oneri esse voluerunt. Qua de re aequitatis intuitu civitas vestra ffortet civitatem vestram] reievare judiciarium est, quod libi referimus, non remissunu. Vive, juvante Dco, justitia saeculi, et securitatis gaudio singulari. Alii dicant insulas, cgo habitationes tuas appellem potius fortunatas.