Latin
Book 2, Letter 11
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Inter caetera humani generis pondera conjugalis affectus curai sibi præcipuam vindicavit. Non immerito, quia in honore esse meretur, unde reparatio posteritatis acquiritur. Omne facinus auctores solos insequitur d. Error matris transit ad filios; et novo infelicitatis eventu, fit dedecus proprium, scelus alienum. Ideo enim jura vel divina vel publica nexum conjugii tanta cautela praecipiunt custodiri, ut crimen sit magnum conscientiae, alienos alTectus in reverentiam non habere. Basilius siquidem vir spectabilis datis precibus intimavit, Agapitam conjugem suam de propriis penatibus a quibusdam vitio sollicitationis abductam (dum sexus ille femineus ad mutabilitatis vitia patet); quod etiam oblata nobis supra memoratx conjugis suae petitione firmavit: adjiciens eam, cum in sacrosancte ecclesiae septa refugisset, ignorante marito, magnitudini tuae casam Areciretinam ratione postposita contulisse. Unde nunc resipiscens, deplorat ingestam sibimet gravissimam nuditatem, factum suum ipsa condemnans; quippe ut pauper diviti, casto lubrica, prudenti viro donaret insipiens. Nunc abjicite lucra, quæ honestam non videntur commendare personam: quia illud vos potius decet acquirere, quod et famam vestram possit augere. Hinc etiam prius præcepta dederamus, et nunc iterata jussione repetimus, ut suprascriptam rem sine aliqua dubitatione reddatis. Alienatio enim rerum solidum desiderat habere judicium e. Et certe in his versata rebus, firmum docetur perdidisse consilium. Quid enim facere potuit probum, quae nullis culpis exstantibus reliquit maritum?