Latin
Book 2, Letter 10
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
Propositum regale est, gravatis per injuriam subvenire, ut coercitio pravi justitiam faciat pius amari. Nec dissimulari potest, salva cOmmunione qua vivitur, ut sollicitatores publicos 27 babeat genialis tori reverenda societas b, et illud humani generis procreabile sacramentum scelerata temeritate prolanetur. Agapitae igitur spectabilis feminae supplicatione commoti (quae ab universis [Jur. ,forte a perversis] tentatum asserit suum secretum, ut etiam promitterent de nece mariti, a quo juste potius merereulur exstingui) praesenti jussione decernimus, ut a tempore quo jugalem copnlam animo vitiata dereliquit, omni contractu, qui levitatis errore firmus esse pon potest, legum ratione cassato, quidquid a reteulatoribus constiterit possideri, sine ulla facias dilatione restitui: ne scelerati ad illusionem justitiæ Iraudum suarum valeant compendia vindicare. Nimis enim absurdum est ut quos poena meruit consumere, etiam lucrum sibi valeant vindicare