Latin
Book 2, Letter 13
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
Commovemur quidem pietatis studio querela supplicum, sed ea maxime quae versatur in dispendiis innocentium; ut quibus non fuerint in exigendo compendia, gravem subeant in reddendo jacturam. Quod nostri temporis 28 manifestum est non decere justitiam, ut allerius despectus alterum gravet A, et reatus sit innoxiis de contemptibus alienis. ,Ulpianus siquidem flebili petitione suggessit, administrationis suae tempore debitorem publicum in quadringentis solidis Venantio postulanti fidejussionis se vinculo tradidisse. Quo sponsionem suam præsumptione truculentium rusticorum despiciente complere, supplicem memoratus solidorum numerus oneravit. Ideoque praedictum Venantium, quem frequenter multorum scelerum pulsat invidia, notum solummodo querelis assiduis, in præsenti negotio decernimus conveniri; ut legaliter convictus, ea quæ promisisse suggeritur, sine aliqua mora tergiversationis adimpleat. Quia melius semper legum pondere pressa curatur audacia; et dum metus talibus imponitur b, peccandi licentia non praebetur.