Latin
Book 2, Letter 14
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Quis possit accusare jam reliqua, si pietatis nomina probantur esse crudelia? Negligitur levis reatus, cum tragoedia criminis magna tonuerit [v. c. Forn. ,tenuerit]; nec aliquis nititur, quod parvum est vindicare, si delicta summa respiciantur evadere. Inimicum trucem ratio ipsa professionis ostendit, iratum plerumque poteris invenire collegam; inobedientem vero lilium declinare pœnas non permittit humanitas. Ubi est illa naturæ vis, quae ampleD copulae destinatur ad posteros? Ferarum catuli sequuntur parentes; a cespite suo virgulta DOlI discrepant; propago vitis propriae servit origini, ei discrepat homo a suo fusus initio? Quid dicamus ilia beneficia quae vel extraneam possunt obligare personam? Nutriuntur a parvulis, ipsis laboratur, ipsis divitiae conquimntur c; et cum sibi unusquisqoe credat abundare quod possidet, cum a patribus adhuc quaeritur, pro altera potius ætate peccatur. Proh dolor! Non merebimur [ed. ,moerebimus] eorum affectum, pro quibus subire non recusamus exitium [mss. ,exituml? Maria ipsa saevis tempestatibus exotata genitoris cura nou refugit, ut peregrinis mercibus acquirat quod propriæ soboli derelinquat. Aves ipsae, quarum vita semper in escis est, naturam suam extranea sorde non maculant. Ciconia d, redeuntis anni jugiter nuntiatrix, ejiciens tristitiam hiemis, lætitiam verni temporis introducens, magnum pietatis tradit exemplum. Nam cum parentes eorum pennas senio coquente laxaverint, nec ad proprios cibos quaerendos idonei potuerint inveniri, plumis suis genitorum membra frigida refoventes, escis corpora lassa reliciunt; et donec in pristinum vigorem ala grandæva redierit, pia vicissitudine juvenes reddunt, quod a parentibus parvuli susceperunt. Et ideo noc immerito longa vita servantur, qui pietatis ofFicia non relinquunt. Perdicibus etiam mos est ova perdita per alterius matris damna sarcire; ut adoptione alienae sobolis e incommoda suæ reparent orbitatis; sed mox ut nati fiduciam habere coeperint ambulandi, ad campos exeunt cum nutrice; qui ut fuerint materna voce commoniti r, ovorum suorum potius genitricem petunt, quamvis ab aliis, furtivis fetibus, educentur. Quid ergo homines facere debebunt, quando et hanc pietatem avibus inesse cognoscunt s? Romulum itaque, qui facti sui acerbitate pollutus, nomen foedat Romanum, ad vestrum facite venire judicium; et si eum patri suo Martino manus injecisse constiterit, protinus legitimam sentiat ultionem. Quia ideo elegimus mores vestros, quiatcrudclibus parcere naw potestis: quando genus pietatis est in illos distringere qui contra natum ordinem sceleratis se docentur actionibus miscuisse.