Latin
Book 2, Letter 15
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.15
Unproofread scanNot analysed yet
Providentiæ nostræ ratio est, in tenera aetate merita futura tractare, et ex parentum virtutibus a 19 prolis judicare successus: quia bona certa sunt, qum fidem ab exordio trahunt; dum origo nescit deficere, quae consuevit radicitus pullulare. Fertur etiam eursu perenni fontium vena vitalis; et hanc conditionem sustinent cuncta manantia, ut sapor, qui conces- ]sus est origini (nisi per accidentia fuerit forte vtliatus ),nesciat rivulis abnegari. Hinc est, quod te magnifici patris meritis aestimatum comitivæ domesticorum vacantis honore provehimus; ut qui es clarus stemmate, splendeas dignitate. Quis enim in te [ed. ,vitae], quamvis futura, tamen certa non teneat, dum gloriosi patris recolat officiosos labores? Qui prudentiæ ratione flammatus, sic fuit ad repenlina sollicitus, quasi per moram crederetur instructus. Præfecturam enim, sollicitudinum omnium nobilissimum pondus, quod vel solum fuisset expedire laudabile, juncta exercitus nostri cura disposuit; ut nec provinciis ordinatio deesset, nec exercitui se provida sollicitudo subtraheret. Superavit cuncta infatigabilis et expedita prudentia, traxit mores barbaros ad quietem, in votum nostrum cuncta moderatus est, ut sic accipientibus satisfaceret, ne dantes locum querimoniis inveniret. Verum ut de plurimis pauca sufficiant, probavit de se tanta, ut eligeretur ejus inexplorata posteritas. Inter hæc tamen gcneris ornamenta, quod maximum pulcherrimæ nobilitatis indicium est, nec tuorum indiges suffragiis meritorum. Litterarum siquidem studia, quae cunctis honoribus suo sunt digna suffragio, sedulus perscrutator assequeris, addens claritati generis ingenium suaviter eloquentis. Incumbe ergo talibus studiis, ama quæ in te remunerata cognoscis; ut nostra quoque judicia cum tuis provectibus tendas. Tantum enim a nobis exigis, quantum te bonis actibus imminere cognoscis.