Latin
Book 2, Letter 22
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.22
Unproofread scanNot analysed yet
Æquum est ut commodet se regalis pietas a fati vulnere sauciatis: quia erigi plus merentur, quos sortis suæ adversa presserunt. Atque ideo magnificentiæ tuae praesenti auctoritate declaramus, ut Ecdicii lilios, quos in Urbe primitus residere censuimus, adpatriam cum genitoris sui funere, votivo quidem reditu, sed acerbo casu, remeare jubeatis: ne eorum desideriis abnegatis, vulnus geminetur afllictisb; et, quod nefas dictu est, qui dolorum nubila nostra semper serenitate detergimus, nunc miseris pias lacrymas denegare videamur. Insatiabilis quippe fletus est, qui humandis non sinitur corporibus interesse: dum semper se reum judicat, qui cineribus justa non præstat. Priamus quanto pretio sepeliendum Hectorem redcmit? Rogavit furentem, supplicavit armato, vitamque suam exponere maluit, ut cadaveri debita non negaret. Et quoniam in his personis mutua sunt oliicia pietatis, iniquum est lilium genitori gratuito non impendere, quod patrem maguis talentis constitit eflecisse.