Latin
Book 2, Letter 23
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.23
Unproofread scanNot analysed yet
Decet nostri temporis disciplinam, ut t; ui publicis utilitatibus serviunt, superfluis oneribus non graventur. Nec dignum est ut cujusquam laedat invi iia. nostris moribus ordinata. Quapropter figulinis Regia vobis auctoritate concessis operam navanter iinpendite; nec vereamini ad alias vos actiones posse traduci, a quibus injuncta præsentia vix credimus explicari. Cessabit ergo circa vos improborum nefanda presumptio, et obscuris dolis effectum nostra tollit auctoritas. Incassum enim odit, cui se principalis clementia objecerit.