Latin
Book 2, Letter 29
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.29
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis nullos velimus gravamen aliquod sustfnere, quos videtur pietas nostra protegere (quia regnantis est gloria, subjectorum otiosa tranquillitas), tamen specialiter Ecclesias ab omni injuria reddi cupimus alienas; quibus dum aequabilia præstantur, misericordia Divinitatis acquiritur. Et idco beatissimi viri Eustorgii episcopi sancte. Mediolanensis Ecclesiae petitione permoti, præsentibus te affatibus admonemus, ut prædiis vel hominibus [ed. Niv. et Ca. ,honoribus] illius Ecclesiæ intra Siciliam constitutis, tuitionem studeas salva civilitate præstare; nec a quoquam cujuslibet nationis homine contra fos patiaris opprimi, quos decet Divinitatis intuitu sublevari. Ita tamen, ut causis publicis et privatis, quæ contra eos rationabilitcr proponuntur, respondere non differant: quia sicut nolumus eos ab aliquo praegravari; ita exceptos a tramite justitia; non patimur inveniri.