Latin
Book 2, Letter 30
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.30
Unproofread scanNot analysed yet
Non præjudicat juri publico personalis exceptio, qum beneficialem esse principem licet, nee intra regulas constituti potest munificentia regalis arctari. Ira levia coerceatur gravissimis institutis; impatiens ambitio jure refrenetur: clementia non habet legem; nec debet sub angustis terminis benigna sequi quam [ed. ,quem] decet sine fine laudari. Defensores itaque sacrosanctæ Mediolanensis Ecclesiæ pro expensis pauperum, quae sub lucri exaggeratione funduntur, unum sibi ex negotiatoribus urbis suae desiderant oportere praestari: qui emptoris functus officio, exceptis negotiationis oneribus debeat implere quod suscipit. Haec enim nos et Ravennati Ecclesiae commemorant, motos rationabili allegatione, tribuisse: quod pietatis exemplum, ad suum quoque commodum supplicant transferendum. Ideo illustris et 'praecelsa magnificentia tua (salva in aliis negotiationibus commoditate publica, quae ab universo corpore consuevit inferri) unum eis, quem sibi visi fuerint eligere, deputabit; qui ita commercium negotiationis exerceat, quatenus nec monopolii nec siliquaticib, nec aurariæ aliquid pensionis impendat, vel quodlibet gravamen ex permissa nundinatione sustineat. Cur enim illud tardemus annuere, unde nulla possumus damna sentire?