Latin
2.3.1 to 2.3.22
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.3.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Gaudete, Patres Conscripti, vobis rediisse stipendid dignitatum; gaudete provincias longa aetate desuetas viros vobis pendere consulares, et de tali auspicio majora promittite. Solent enim initia portendere meliora, dum a parvis inchoant, quae in sequentibus magna se admiratione sublimant. Jacebat nobilis origo sub Gallicano justitio at et honoribus suis privata, peregrinabatur in patria. Tandem pressos divina levaverunt, Romam recepere cum gloria, et avorum antiquas laurus ab ornata curiae silva legerunt. Nam quis possit negare generi munus, cujus babeatis velut in arce depositum? In ore quippe rumoris est, quondam Felicis adhuc vivere consulatum: quia bona durare norunt post hominem; et quod gloriose geritur, fine temporis non tenetur. Cujus ut antiquam prosapiam, satiati veterum copia, transeamus; est adhuc in oculis omnium candidati nobilissimus pater, qui prudentiae facibus ita præluxit in curia, ut haberetur merito clarus inter tot lumina dignitatum. Litterarum quippe studiis dedicatus, perpetuam doctissimis disciplinis mancipavit aetatem. Non primis, ut aiunt, labris eloquentiam consecutus, toto se Aonii fonte satiavit. Vehemens disputator in libris, amoenus declamator in fabulis, verborum novellus sator, aequiparaverat prorsus meritis, quos lectitarat auctores. Commendavit etiam studiorum bona per benignitatis insignia: sciens imperitiam magis inflari aura superbiae, quae levibus flabris exponitur, quia virtutum radicibus non tenetur. Fuit quidam nostrorum temporum Cato, qui abstinendo viliis, alios formaret exemplis. Rerum quoque naturalium causas subtilissime perscrutatus, Cecropii dogmatis Attico se melle saginavit. Digna plane scientia, in qua mens honestissima conquiescat; quae animo semper aliquid salutare complectitur: cui 15 accidere nulla possunt ingrata, dum sibi commendat omnia mundanarum rerum: sola cui labilis Fortuna non imperat. Caetera de ipso meminisse vos sufficit, quando bona explicare tanti viri non vacat occupatis [mss. et ed. Niv. ,et Gam. ,oto patris. Nunc ad candidatum ora convertite, ut paternarum laudum in hunc recognoscatis esse vestigium, nec tam pater imaginem dedisse corporis, quam signa iudicetur transfudisse virtutis.