Latin
2.3.23 to 2.3.38
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.3.23-38
Unproofread scanNot analysed yet
Vixit enim inter vos, ut scitis, non consuetudine peregrina, sed gravitate Romana. Ab ipsis quippe primordiis honoribus aggregatus, pueritiam suam (quod est certissimae probitatis indicium) gloriosissimis viris aemula semper gravitate sociavit, ut post domesticae virtutis exempla sumeret de publica auctoritate sententiam [mi. R. et ed. ,constantiam]. Et quanquam omnium gratiam iudiscreta fuerit electione sectatus (quod de magnis raro eligi potest), tantum se ornavit patricii Paulini affectu, ut hinc daret mirabilis conscientiae signum, quod ad virum visus est festinare praecipuum. Praestat enim decus amicitia desiderata potiorum, quam societas bonorum morum callet infundere, dum affectione concordi parem sibi studet esse, quem diligit. Huic ergo, P. C., avitis bonis cum suis meritis relucenti, vestrae gratiæ præstate fulgorem. Non impar ad curialium insignia venit, qui de speciosa stirpe descendit. Legit enim Roma frequenter fasces de moenibus Gallicanis b: ne aut in damno suo praecipua contemneret, aut probata virtus inhonora esset [mss. ,inhonorasceret]. Impleatur igitur nobilis curia provincialibus bonis, cujus est proprium quodcunque videtur esse praecipuum. Ipse quoque annus, temporum pater, quadrifaria se diversitate componit; nec desiderium caperet, si novitatis gratiam nou haberet. Favete ergo, P. C., augmento vestro, nostro judicio. Nam si candidatus ornabitur, jam vobis proficit quod meretur.