Latin
Book 2, Letter 32
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.32
Unproofread scanNot analysed yet
Grata nobis est, Patres Conscripti, circa utilitates publicas impensa devotio: quia dum civium laudabiles animos comprobamus, locum justis beneficiis reperimus. Quid est enim tam senatorium, quam si utilitatibus publicis impendat affectum, ut possit prodesse patriae, cui natus est? Vir itaque magnificus atque patricius Decius, glorioso circa rempub. amore devinctus, ultro postulavit volo mirabili, quod vix potuisset sub consilie nostrae pietatis imponi. Paludem Deeennonii, in hostis modum vicina vastantem, fovearum ore patefacto promisit absorbere: illam famosam sæculi vastitatem, quam sub diuturnitate licentiae quondam mare paludestre possedit [ms. Rem. et ed. At. ,consedit], cultisque locis inimicum superfundens unda 35 diluvium, terrenam gratiam silvestri pariter horrore confudit: nihil utilc nutriens, sub liquore spoliatum fructibus est solum, postquam obnoxium cœpit esse paludibus. Et ideo miramur priscae confidentiæ virum, ut quod diu virtus publica refugit, manus privata susceperit. Hunc ergo audacem laborem aggressurum se laudabili perfectione pollicitus est; ut pereunte damnoso gurgite, quae fuerant amissa, ulterius non perirent. Unde nostrae super hac parte serenitatis postulat jussiones, ut auctoritate publica subeat opus eximium, quod erit cunctis viantibus profuturum. Sed nos, P. C., quibus cordi est bonum desiderium juvare auxiliaribus constitutis, praesentibus decretis annuimus, ut ad loca ipsa Decennonii duos ex vestro corpore dirigatis, quibus arbitrantibus, quantum spatii restagnatis (Ed. Ac. ,negatis] incursibus paludestris illuvies occupavit, fixis terminis adnotetur; ut cum ad perfectionem promissam pervenerit, liberatori suo reddita terra proficiat; nec quisquam inde aliquid præsumat attingere, quod tandiu invadentibus aquis non potuit vindicare.