Latin
Book 2, Letter 33
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.33
Unproofread scanNot analysed yet
Justitiae ratio est, ut laudabile desiderium sequatur prosperitas jussionum; et quod bona voluntate suscipitur, regalibus quoque ordinationibus impleatur. Vobis itaque desideria justa poscentibus, praesenti auctoritate concedimus, ut stagnis Decennonii paludibusque siccatis, sine iisco possideas in solum rura revocata; nee ullam metuas liberatis rebus exhibere culturam, quas sub generalitatis testimonio absolvimus. Hine etiam ad amplissimum senatum præcepta transmisimus, ut definito nunc spatio ad tuum pulchre transeat dominium, quod est a foedis gurgitibus vindicatum. Æquum est enim ut unicuique proliciat labor suus a; et sicut expendendo cognoscit incommoda, ita rebus perfectis consequatur augmenta. Illud etiam, qui studio reipub. semper invigilamus, aspeximus; ut si quis hunc laborem juncta tecum societate subire delegerit, habita operis aestimatione, kabeat juris proprii spatia pro parte quam suscipit: ut nec solus immensis oneribus prregraveris, et animosius peragatur, quod sub collegii adjuvatione suscipitur. Ita fiet ut et, quae rebus maximis est amiea, molesta careatur invidia. Quapropter gloriosis desideriis gratanter (ed. ,navanter) insiste, ne opinioni tuae grave sit in assumptis conatibus marcuisse. Intuere quippe omnium ora, atque oculos in te esse conversos; respice serenitatis nostra; suspensa judicia ad effectum operis instituti. Quanta vales animositate festina, ut dignus tanta re emersisse judiceris, qui jam nunc omnium admiratione laudaris.