Latin
Book 2, Letter 38
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.38
Unproofread scanNot analysed yet
Opes nostras cupimus thesauro pietatis augeri: exsecrantes commoda, quæ nobis vexatorum fuerint calamitatibus acquisita. Molesta est illatio nostræ clementiae, quæ defletur, quia quidquid sub letitia penditur, accipientis laudibus applicatur. Urbis itaque Sipontinae negotiatores hostium se asserunt depopulatione vastatos. Et quia egentium levamina nostras potius divitias aestimamus, illustris naagnificentia tua per hoc juge biennium nuncupatos nulla faciat coemptione [ed. Ac. ,commotione] vexari. Sed quoniam lapsos nibil relevasse proncit, si onus aliud solutionis accedit: qui memoratis negotiatoribus noscuntur mutuasse pecuniam, celsitudo tua faciat admoneri ne in hoc biennii spatio quidquam de credita summa aestiment postulandum, quatenus sub induciis supradictis et datam possint reparare pecuniam, et aliquatenus debitorum valeat respirare substantia. Quid enim proficit creditorem se urgere, quando incassum nititur nudatos exigere? Quibus magis prospicimus, si ad mutuata sustinendo perve- Dire faciamus.