Latin
Book 2, Letter 37
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.37
Unproofread scanNot analysed yet
Provectum led. ,Proventum] regni nostri benignitas debet aemulari, ut tantum humanitas relaxet dona quantum respub. suscepit augmenta. Non enim aliter laudatum modum possumus custodire, nisi ad considerationem rerum nostrum debeamus excitare propositum. Inter tot enim quotidie, Deo propitiante, successus, tenacitatis esset vitium angusta largitate contentum. Atque ideo illustris magnificentia tua praesenti auctoritate cognoscat, Spoletinis civibus ad exhibitionem thermarum [Accur. ,tertiarum] supra consuetudinem, aliam millenam esse deputandam. Cupimus enim libenter impendere quae ad salubritatem civium novimus pertinere: quia laudes sunt nostrorum temporum, celebrata gaudia populorum.