Latin
Book 2, Letter 6
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Deliberationis nostræ consilium virorum prudentium requirit obsequium, ut utilitatis publicæ ratio sapientium ministerio compleatur. Et ideo illustris magnitudo tua, Deo auxiliante, cognoscat legationem nos ad Orientem delibcrasse transmittere: cui te idoneum judicantes, jussis præsentibus evocamus, ut et tibi de aestimatione nostra crescat ornatus, et nostris jussionibus per te procuretur effectus. Sed licet omnis legatio virum sapientem requirat, cui provinciarum utilitas totiusque regni status committitur vindicandus [ed. Ac. ,judicandus]c; nunc tamen necesse est prudentissimum eligcre, qui possit contra subtilissimos disputare, et in conventu doctorum sic agere, ne susceptam causam tot erudita possint ingenia superare. Magna ars est contra artifices loqui, et apud illos aliquid agere qui se putant omnia præVidere. Lætare igitur tanto judicio, quando ante I suscipis electionis donum quam tuum probare potuisses ingenium.