Latin
Book 2, Letter 7
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.7
Unproofread scanNot analysed yet
Sine usu jacere non decet, quod potest ad decorem crescere civitatis: quia non est sapientiae profutura contemnere. Et idco illustris magnificentia tiu lnarmorum quadratos qui passim diruti negliguntur, quibus hoc opus videtur injunctum, in fabricain murorum faciat deputari; ut redeat in decorem publicum prisca constructio d, et ornent aliquid saia jacentia post ruinas. Ita tamen ut metalla ipsa de locis publicis corruisse, apud te manifesta ratione doceatur: quia sicut nolumus ornatum l1rbis cujusquam præsumptione temeraria violari, ita privatis compendiis calumniam detestamur inferri.