Latin
Book 2, Letter 9
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Inclinari precibus nostra novit humanitas, nec pro affectu pietatis fines potest justitiæ custodire. Benigni quippe principis cst, ad clementiæ commodum, transilire terminos æquitatum: quando sola est misericordia s, cui omnes virtutes cedere honorabiliter non recusant. Dudum siquidem aestimatis mentis, Sabine aurigæ unum solidum dari menstruum feceraDiUS. Nunc autem (quoniam Histrio [in mss. leg: Ystrio. Aec. ,Istorio] honesta nos supplicatione permovit, asserens ut qui lætitiæ publicæ minister existit, mendicitate tristissima non debeat ingravari) præsenti jussione decernimus ut alterum solidum per mensem supra memoratus equorum moderator accipiat, quod publicis debeat rationibus imputari. Gaudemus quoties expensarum paginae bis titulis onerantur: quia magnum nobis est commodum, quando nonnulla pauperibus in qualibet conversatione largimur.