Latin
22.21 to 22.35
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 22.21-35
Unproofread scanNot analysed yet
Sic nec studium in nutriendis, nec dubietas in capiendis probatur esse deliciis. Prætoria longe lateque lucentia in margaritarum speciem putes esse disposita; ut binc appareat qualia fuerint illius provinciæ majorum judicia, quam tantis fabricis constat ornatam. Additur etiam illi littori ordo pulcherrimus insularum, qui amabili utilitate dispositus, et a periculis vindicat naves, et ditat magna ubertate cultores. Reficit plane Comitatenses excubias, Italiæ ornat imperium, primates deliciis, mediocres victualium pascit expensis; et quod illic nascitur, pene totum in urbe regia [Ac. ,proccipua] possidetur. Præstet nunc copias suas sponte, magis devota provincia amplius pareat, dum speratur; quando gratissime faciebat, dum minime quæreretur. Sed ne aliqua jussionibus nostris dubietas nasceretur, Laurentium, virum experientissimum, et magnis nobis in reipublice laboribus comprobatum, cum præsenti auctoritate direximus, ut secundum breves subter annexos incunctanter expediat quod sibi pro expensis publicis injunctum esse cognoscit. Nunc procurate quæ jussa sunt. Vos enim facitis devotum militem, cum libenter suscipitis jussionem. Pretia vero vobis moderata sequenti jussione declarabimus, cum nobis gerulus præsentium nativitatis modum missa relatione suggesserit. Taxari cnim aliquid non potest juste, nisi copia rei evidenter potuerit indagari. Inæqualis quippe est arbiter, qui sententiam mittit in casum [nu. ,incassum]; et mali sibi probatur conscius, qui est indeliberata dieturus.