Latin
Book 12, præcipit ut Istriam provinciam vinum, oleum triticumque empturus petat
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 544
Unproofread scanNot analysed yet
Deliberatio judicis probatos viros debet publicis actionibus adhibere, ut fatUe possit impleri quod sub sterilitate temporis videtur inquini. In abundantia rerum quælibet se potest expedire persona; clectis opus est militibus, cum fuerit necessitatis impulsus. Atque ideo experientiam tuam, frequentibus nobisque tali devotione gratissimam, ad Istriam provinciam jube. mus excurrere. ; ut in tot solidos vini, olei, vel tritici species de tributario solido debeas procurare: in aliis vero tot solidis, quos a nostro arcario percepisti, tam a negotiatoribus quam a possessoribus emere maturabis, sicut te a numerariis instruxit porrecta notitia. Quapropter erige nunc animos ad parendum, qui tantis excubiis indiscreta sorte placuisti. Admoneat te prioris conversationis exemplum, quia nimis grave est emeritum delinquere, quem tironem nullatenus constat errasse. Qualis autem supradictarum specierum ubertas se optata laxaverit, veraci nobis, ut de te credimus, relatione significa, ut nos habito modo constituere debeamus quod nec provinciales laedat, nec publicas gravare possit expensas.