Latin
25.1 to 25.22
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 25.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Plerumque solliciti fiunt, qui mutatos rerum ordines intuentur, quit saepe portendunt aliqua, quæ consuetudini probantur adversa. Nihil enim sine causa geritur, nec mundus fortuitis casibus implicatur; sed quidquid venire videmus ad terminum, divinum constat esse consilium. Suspenduntur homines, cum sua reges constituta mutaverint, si aliter induti procedant quam eorum usus inoleverat. Quis autem de talibus non magna curiositate turbetur, si versa vice consuetudinum, a sideribus aliquid venire videatur obscurum? Nam sicut certa securitas est euis vicibus tempora notare currentia, sic magna curiositate complemur, cum mutari talia sentiuntur. Quale est, rogo, stellarum primarium conspicere, et ejus solita lumina non videre; lunam, noctis decus, intueri orbe suo plenam, ct naturali splendore vacuatam? Cernimus adhuc cuncti quasi venetum solem; miramur media die umbras corpora non habere, et vigorem ilium fortissimi caloris usque ad extremam temporis inertiam pervenisse, quod non eclipsis momentaneo defectu, sed totius pene anni agi nihilominus constat excursu. Qualis crgo timor est diutius sustinere quod vel in summa solet populos celeritate terrere? Habuimus itaque sine procellis hiemem, sine temperie vernum, sine ardoribus aestatem. Unde jam sperctur posse venire temperies, quando menses qui fructus dccoquerc. poterant Boreis flatibus vehementer algebant? Quid enim fertilitatem producat, si terra aestivis mensibus non calescat? Quid germen apcriat, si matrem [ms. ,Niv. ,Ca. ,matris] pluviam non resumat? Duo hæc elementis omnibus probamns adversa, rigorem perpetuum et contrariam siccitatem. Mutaverunt se tempora non mutando [Nir. et Ga. ,mutanda]; et quod mixtis imbribus solebat effici, ex ariditate sola non potest obtineri. Atque idco de veteribus frugibus prudentia tua futuram vincat inopiam, quia tanta fuit anni praeteriti felix ubertas, ut et venturis mensibus provisa sufficiant. Reponatur omne quod ad victum quaeritur. Facile privatus necessaria reperit, cum se publicus apparatus expleverit.