Latin
25.23 to 25.35
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 25.23-35
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne te præsens causa magna haesitatione discruciet, ad considerationem revertere naturalium rcrum, et fit ratione certum, quod stupenti vulgo videtur ambiguum. Sic enim constat divina ordinatione dispositum: sic astra praesentis in domiciliis suis mutuis administrationibus convenerunt, ut supra solitum hiems sicca redderetur et frigida. Hinc aer nivibus nimio rigore densatus, ardore solis in nulla raritate perductus est: sed in assumpta crassitudine perdurans, et caloribus ejus obstitit, et aspectum humanæ fragilitatis elusit. Media enim quae sant, nostris dominantur obtutibus; et per ipsa tantum videre possumus, quantum nobis sui corpor tenuitate concedunt. Hoc enim inane magnum, quod inter coelum terramque elementi more pervagatur, dum contigerit esse purum, et solis claritate respersum, vestros veraciter pandit aspectus: si vero aliqua fuerit permixtione congregatum, tunc tenso quasi quodam corio, nec colores proprios, nec calores pervenire facit astrorum. Quod etiam aliis sæculis acre n. bilo pro tempore frequenter efficitur. Hinc est quod diutius radii siderum insolito colore fuscati sunt, quod novum frigus messor eipavit, quod accessu temporis poma durucrunt, quod uvarum senectus acerba est. Sed si hoc divinae providentirc tradatur, satagere non debcmus, quando ipsius imperio prodigi i quærere prohibemur. Illud tamcn sine dubio terrenis fructibus adyersarium esse cognoscimus, ubi alimonia consuela nutriri lege propria non videmus. Proinde agat sollicitudo vestra ne nos unius anni sterilitas turbare videatur; dum sic ab illo primo administratore dignitatis nostræ pro visum cst, ut praecedens copia sequentem valuisset mitigare pcnuriam.