Latin
Book 3, Letter 11
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.11
Unproofread scanNot analysed yet
Optamus cunctum diem plenum beneficiis nostris excurrere, optamus ubique præstita nostra radiare, quia in aevum vivit quod munificentia principalis indulserit. Quid enim tam regium quam fecisse felicem, et eo usque praestare, quo se erectus stupeat attigisse? Beneficia siquidem sunt, quæ regna sublimant; et libertatis dominus jugiter potest crescere, si sibi subjectos studeat ampliare. Hoc mansuetudinis nostre glorioso proposito, quem gratia generalitatis patrio fovemus affectu, per indictionem quartam [id est anno 51 1] praefecturae urbanae infulas tibi copiosa liberalitate largimur, ut paternis honoribus successio clara letetur, et sub nobis possit proficere quidquid meruit ad nostra saecula pervenire. Circumspice itaque quam magnum sit primordiis tuis canam Romam potuisse committi; ut in illo amplissimo caetu judicis videaris eminere suggestu, ubi est arduuln, vel ipsum obtinere collegium. Stude ergo ut a meritis tuis exigere possis quod nos præstitisse cognoscis. Avara fuge, justa sequere, modesta dilige, iracunda contemne. Quid erit suavius quam in illa turba summorum nobile piotuiisse judicium, ubi tot patricioruni corda provocantur ad gratiam, ubi bonum factum celebretur ore sapientum? Nunquam majore laude virtus [Ac. ,virtutis] agitur, quam si recte Roma tractetur. Quas divitias æstimes aptiores quam in oculis senatus conscientiae pretiosam gerere puritatem, et ante ipsum libertatis gremium nullis vitiis esse captivum? Videmus, reliqui fasces qua gloria censeantur. Urbanus praesul dignitas est honorum. Mon patitur claritas illa committere, quod possit nobilis turba nescire. Locatus in medium cunctorum ad se trahit aspectum, et totius vitae judicium promulgat fania populorum. Hæc te et animo concipere, et rebus evidentibus explicare, credibile apud nos faciunt studia litterarum: ubi cognovisti omne quod deceat, et ad usum vitæ gloriosae animum, doctorum nimirum institutione, formasti. Fugiat ergo doctrina deliclum. Indocilis est animi ad vitia trahi. Ædificatlus libris locum non relinquit injuriis: ubi in teneris annis acquiritur, quod matura aetate servetur. Ad tramitem recti hortentur te tuorum facta seniorum, admoneat lectionis auctoritas, deinde judicii nostri electio gloriosa; ut majora de nobis sumere possis, cum te ea quæ commisimus implere cognoveris.