Latin
Book 3, Letter 10
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.10
Unproofread scanNot analysed yet
Decet prudentiam vestram in augendis fabricis regalibus obtemperare dispositis, quia nobilissimi civis est patriae suae augmenta cogitare, maxime cum sit studii nostri illa decernere, quibus cunctos notum est sine suis dispendiis obedire. Atque ideo magnitudini tuae praesenti admonitione declaramus ut marmora quai de domo Pinciana [ed. Niv. et Gam. ,Pinciniana] constat esse deposita, ad Ravennatem urbem per catabulenses a vestra ordinatione dirigantur. Sub- Tectum. vero direximus de praesenti, ne aut mora nostris ordinationibus proveniret, aut laborantes aliqua detrimenta sentirent.