Latin
Book 3, Letter 17
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.17
Unproofread scanNot analysed yet
Libenter parendum est Romanæ consuetudini, cui estis post longa tempora restituti; quia gratus ibi regressus est ubi provectum vestros constat habuisse majores. Atque ideo in antiquam libertatem, Deo praestante, revocati, vestimini moribus togatis rid est, Romanis]a; exuite barbariem, abjicite mentium crudelitatem; quia sub aequitate nostri temporis non vos decet vivere moribus alienis. Proinde de necessitatibus vestris innata nobis mansuetudine cogitantes (quod feliciter dictum sit), spectabilem virum Gemellum, vicarium praefectorum, tide nobis et induatria comprobatum, 46 ad componendam provinciam credidimus dirigendum; sperantes in nullo eum posse delinquere, qui nobis peccantes graviter intelligit displicere. Quapropter ordinationibus ejus ex nostris jussionibus obedite, quia eum credimus vobis profutura decernere. Recipite paulatim veridicos [ed. ,juridicos] mores. Non sit novitas molesta, quae proba est. Quid enim potest esse felicius quam homines de solis legibus confidere, et casus reliquos non timere? Jura publica certissima. sunt humanae vitae solatia, infit'morum auxilia, potentum frena. Amate unde et securitas venit, et conscientia proficit. Gentilitas enim vivit ad libitum: ubi magis reperit mortem propriam qui potest habere quod placeat. Vos jam securi ostentate divitias parentum. Bona longo situ recondita prodantur in lucem: quia tantum quis nobilior est quantum et moribus probis et luculenta facultate reluxerit. Ideo enim vobis praefecturae vicarium direximus, ut cum tanta dignitate et civilem videamur regulam destinasse. Fruamini, quod tantum audiebatis. Intelligite homines non tam corporea vi quam ratione praeferri, et illos merito crescere qui possunt aliis justa praestare.