Latin
Book 3, Letter 18
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.18
Unproofread scanNot analysed yet
Merentur bona, qui nostram visi sunt elegisse clementiam; ut eos veraciter judicasse, per augmenta propria possimus ostendere. Quod si talibus publica decet prospici largitate, quanto magis eos 'sua dignum est possidere, quod commune munus probatur esse justitiae? Spectabilis itaque Magnus, hostium conversatione damnata, quod natus est reminiscens, ad Romanum repatriavit imperium: cujus absentia contigisse dicitur, ut ejus potuisset perire substantia. Atque ideo praesenti jussione sancimus quatenus tam in agris quam mancipiis urbanis, aut rusticis, vel quidquid sibi competens quolibet modo nunc amissum poterit probare, sine aliqua tarditate recuperet, retinens ex nostra auctoritate dominii jus omne quod habuit; nee quaestionem eum de rebus sibi antiqua possessione competentibus volumus sustinere, cui propositi nostri est etiam nova praestare.