Latin
Book 3, Letter 28
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.28
Unproofread scanNot analysed yet
Gratus est nobis eorum semper aspectus qui nostris animis gloriosis actionibus insederunt, quoniam perpetuum obsidem dederunt amoris sui qui apud nos probati sunt studere virtuti. Proinde magnitudinem tuam, glorioso nobis servitio comprobatam, ad comitatum jussis præsentibus evocamus, ut et ornatus de te regalibus crescat obsequiis, et tu nostris conspectibus augearis. Convenit enim etiam te requiri, qui nostra fecisti eximie tempora prædicari. Ornasti de conscientiae integritate palatia; dedisti populis altam quietem. Hinc omnibus factus notior, quia multi te positum in potestate nesciunt a; præsentati autem tribunalibus judicem sine aliquo damni terrore viderunt: pretiosior factus cunctis, quia nullo ]præmio [ed. Ac. pretio] vendebaris. Quis talem non desideret videre, cui nos publice constat gratiam retulisse? Nam qui alterum reprimere conati sumus, te ctiam, palatio teste, laudavimus. Tende gradus, accelera festinus adventum. Alacrem venire convenit qui se a principe sustineri posse cognoscit.