Latin
Book 3, Letter 29
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.29
Unproofread scanNot analysed yet
Quis nesciat nostrum esse commodum supplicantis ad quaestum, et illud bonis principibus crescere, quod benigna possunt largitate praestare? Hoc sunt enim regia dona, quod semina: sparsa, in segetem coalescunt; in unum coacta, depereunt. Optamus ergo munera multis collata dividere, ut possint ubique nostra beneficia pullulare. Atque meo illustris el magnifici viri patricii Paulini actorum [alii, auctorum, alii, ac eorum] supplicatione suscepta, quæ habentur in subditis horrea longi temporis vetustate destructa (qnibus illud atque illud vocabulum praefixit antiquitas), si nunc usui publico minime neces- Mna esse monstrantur, nec aliqua ibidem est species, quae ad fiscum pertinet congregata, praefato viro cum omnibus ad se pertinentibus absoluta liberalitate concedimus; ut aedificandi et ad posteros transmittendi assumpta licentia, suis utilitatibus profutura disponat: quia confert magnum reipub. munus, quisquis diruta maluerit suscipere reparanda, in ea praesertim urbe, ubi cuncta dignum est constructa relucere, ne inter tot decora moenium deformis appareat ruina saxorum. In aliis quippe civitatibus minus nitentia sustinentur; in ea vero nec mediocre aliquid patimur, quae mundi principaliter ore laudatur.