Latin
Book 3, Letter 30
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.30
Unproofread scanNot analysed yet
Romanae civitatis cura nostris sensibus semper invigilat. Quid est enim dignius quod tractare debeamus, quam ejus reparationem erigere [ms. Aud. et Vet. Forn. ,eligere] quam ornatum constat nostrae reipub. continere? Proinde illustris sublimitas tua spectabilem virum Joannem nos direxisse cognoscat, propter splendidas Romanae civitatis cloacas; quae tantum visentibus conferunt stuporem, ut aliarum civitatum possint miracula superare. Videas illic fluvios, quasi montibus concavis clausos, per ingentia ligna decurrere. Videas structis navibus per aquas rapidas non minima sollicitudine navigari: ne praecipitato torrenti marina possint naufragia sustinere. Hinc Roma singularis, quanta in te sit, potest colligi magnitudo. Quae enim urbium audeat tuis culminibus contendere, quando nec ima tua possunt similitudinem reperire? Et ideo supradicto Joanni officii nostri solatia vos praebere censemus: quoniam ordinationes nostras publicas volumus implere personas; privatas manus amoventes, quae audacius merguntur illicitis.