Latin
Book 3, Letter 37
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.37
Unproofread scanNot analysed yet
Si in alienis causis beatitudinem vestram convenit adhiberi, ut per vos jurgantium strepitus conquiescat, quanto magis ad vos remitti debet quod vos spectat auctores? Aque ideo sanctitas vestra a Germano nos aditos flebili allegatione cognoscat. qui se filium legitimum asserit quondam Thomatis: dicens partem facultatis patris sui a vobis detineri, sibimet Je- Sibus competentem. 52 Quae petitio, si veritate fulcitur, et genitoris ejus substantiam probat [alii, probatis] sibi jure competere, supplicanti,,con siderata justitia, quam monetis, sine observationis longre dispendio, debita tribuantur; quoniam causarum vestrarum qualitas vobis debet judicibus terminari, a quo est spectanda magis quam imponenda justitia. Quod si hanc causam sub aequitate vestrum minime definit arbitrium, noveritis supplicis querelam ad nostram audientiam perducendam. Vos enim docetis voces pauperum non debere negligi, quas potest justitia comilari.