Latin
Book 3, Letter 38
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.38
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis pietatis nostrae constet esse votum ut ubique civilia, ubique moderata peragantur, maxime tamen bene geri red. Niv. ei Gam. ,agere] optamus in regionibus Gallicanis: ubi et recens vastatio noa portat injuriam, et ipsa initia bene plantare debeat nosiri nominis famam. Principis siquidem opinionem longe lateque disseminat subjectorum custodia securitas; et ubi exercitus dirigitur, non gravandi, sed defendendi causa potius aestimetur. Atque ideo presenti auctoritate delegamus, ut in Avenione, ia qua resides [ed. Nit. ei Gam. ,quam regis, nulla fieri violentia patiaris. Vivat noster exercitus civiliter cum Romanis; prosit eis destinata defensio; nec aliquid illos a nostris sinatis pati, quos ab hostili nitimur oppressione literarii.