Latin
Book 3, Letter 44
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.44
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis primum sit lassos incolas refovere, et in hominibus magis signum pietatis ostendere, tamen utrumque humanitas nostra conjungit; ut et largitatis remedio civibus consulamus, et ad cultum reducere antiqua moenia festinemus. Sic enim fiet, ut fortuna urbis, quæ in civibus erigitur, fabricarum quoque decore monstretur. Pro reparatione itaque murorum Arelatensium vel turrium vetustarum certam pecuniæ direximus quantitatem. Victualia quoque, quae vestras relevare videantur expensas, fecimus praeparari; ut vobis destinentur, cum tempus navigationis c, arriserit. Relevate nunc animos, et de nostra promissione [ed. ,provisione] recreati, futurae copiae sem tenentes, divino favore, habetote fidudam: quia non minus est quod nostris verbis quam qnod horreis continetur.