Latin
Book 3, Letter 43
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.43
Unproofread scanNot analysed yet
Delectamur jure Romano vivere quos armis cupimus vindicare; nec minor nobis cura est rerum Inoratium quam potest esse bellorum. Quid enim prolicit barbaros removisse confusos, nisi vivatur ex legibus? Quapropter cum, Deo propitio, Gallias exercitus noster intraverit, si qua mancipia servitium declinantia b, ad alios se quam quibus videbantur [ed. Niv. et Gam. ,debebantur] competere contulerunt, prioribus dominis jubemus sine aliqua dubietate restitui: quia confundi non decent jura, imperante justitia; nec potest abjecto favere servitio libertatis defensor. Aliorum forte regum praelia captarum civitatum aut prsedas appetunt, aut ruinas: nobis propositum est, Deo juvante, sic vincere, ut subjecti se doleant nostrum dominium tardius acquisiisse.